Agreeable eye.

an eudæmonistarchives

reference

Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugavit, Corcyram sub imperium Atheniensum redegit sociosque idem adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent. quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit institutum.

Cornelius Nepos
Timotheus, 2.2.


::

ego hoc feci mm–MMXIX · cc 2000–2019 M.F.C.